DOI: https://doi.org/-DOI_NO_DISPONIBLE_-_DOI_NOT_AVAILABLE-

La dottrina del laicato come dimensione informatrice del rapporto Chiesa-Mondo nel Concilio Vaticano II

 -Sandro Turini


Texto completo:     PDF (Italiano) (0)   
         Ver en DADUN


Resumen

 21
Hoc studium de doctrina laicorum oppetit quaestionem relationum Ecclesiae et mundi lumini praeceptorum Conci1ii, sumens nucleum investigationis doctrinam laicorum in rebus saeculi. Fundamentale pondus humanae personae laicique ut talis, praeter fidelem, in Concilio Vaticano Il hunc proprium prospectum exigit. In primis paragraphum IIl, «De laicis et de personae humanae dignitate», agit de mutua conexione atque intelligentia duorum thematum etsi se contineat problematibus libertatis religiosae. Thema autem personae humanae,. media Concilii declaratio, in hoc paragrapho non examinatur quamquam adsit rector totius operis valde nexum cum themate laicorum. Alterum est elementum singulare quamvis summa investigatione situm, repraesentatum re pluralismi (socialis religiosique) in quo
auctor vult ostendere momentum vi Ecclesiae in mundo profectionis magis quam adventus tantum cogitationis Ecclesiae; et eminent aliquae ulteriores conexiones thematum humanae personae, laicorum et pluralismi, quorum maiores derivationes disseruntur in paragraphis IV et V, de Statu Internationalique communitate; restructuratio primi et magna evolutionis potentia secundi summum exitus sunt plurallsmi et activitatis hominum eam animantium. Eminet in primis in paragrapho IV peculiaris activitas laicorum ordine internationali et munus «creativum» quod in tale contextu possit habere haec activitas, ad Ecclesiam ducem malentem loqui hominibus quam nationibus. Hoc sensu (par. IV) interpretat auctor viam individualem ut primariam ET secundariam institutionalem. Ceterum restructurationi Status explicationes et indications quaerunt, inter eas rationem agendi Concilli in confesionalitatis Stati themate. Denique parag. VI conatur evidentia facere problemata et consequtiones laicorum in rebus saeculi, his conexis cum supra dictis ut coordinentur. Opus experitur facere continuationem conceptuum quae in miscendis et concatenandis thematibus singularibus permittat eminere profundam signüicationem relationum praesentium Ecclesiae et mundi in omnibus suis implicationibus valde praecipuis.

Autores

Sandro Turini e-mail (Inicie sesión)

Métricas





Search GoogleScholar

















Licencia de Creative Commons
Ius Canonicum se publica bajo una licencia Creative Commons Reconocimiento-NoComercial-SinObraDerivada 4.0.