DOI: https://doi.org/10.15581/016.26.171-258

Derecho y pastoral. La Justicia y la función del Derecho Canónico en la edificación de la Iglesia

 -Pedro Juan Viladrich


Texto completo:     PDF (4)   
         Ver en DADUN


Resumen

 21
Dilucidare armoniam iuridicae dimensionis et pastorales realitatis socialis Ecclesiae difficile evenit cum valde aequivocum sit verbum «pastoralis», quod praeter eius significationes technicas utitur etiam sensu tactico, vulgari et aequivoco. Cum quoquomodo referat ad ordinem actionum quibus Ecclesia in perficiendo suo munere autoefficitur in Historia, auctor finit significaciones latiores verbi: a) Significationes materiales: actio pastoralis cognominata fit actionis ecclesialis vel christianae, actionis ministerialis vel sacerdotalis, et actionis hodegeticae vel regiminis; b) Significationes
formales: actio pastora lis cognominatafit actionis efficacis, actionis mediatricis Dei hominumque, actionis hic et nunc configuratae, et actionis iam designatae. Examinatur deinde locus quem significationes finitae implent in evolutione historica-doctrinale lheologiae pastoralis ut detectetur quae sit conceptio luris Canonici in mente pastoralistarum. Ut non incurratur in «cientifismum» quoddam cum examinentur actiones aedificantes Ecclesiae, proficiscendumest a natura vera pastoralis, id est, in quantum manifestatio naturae Ecclesiae, in quo consistit realiter notio «pastoralis»; sic pastoralis refert ad dynamicam propriam et exclusivam sacerdotii ministerialis, ita ut scientia lheologiae pastoralis constituenda erit tanquam cogitatio de actionibus ministerialibus sacerdotii hierarchici. lamen, cum verbum «pastoralis» nunc maxi me utatur ut notio pure scientifica et non notio realis, distinguendi sunt nitide tres ordines realitatum ad concludendum non esse inter eos nexum causalitatisefficientis et formalis: ordo scientificus (lheologia pastoralis), realitates personales onticae sacramentalesque (indoles pastoris)atque consecutio salutis animarum (efficacitas pastoralis); ac aliqua potests prominere conclusio: in transponendis Ecclesiae notionibus, technicis atque rationibus scientiarum profanarum, reverentia naturae Ecclesiae et esse proprio rius realitatum est praevalens principiumabsolutum. His suppositis delimitatur punctum convergentiae Pastoralis et luris Canonici, quod est natura Ecclesiae, quia pastorale iuridica cumque potius qua m disiunctae realitates sunt dimensiones unius realitatis quae est Ecclesia. Apportatio propria luris aedificationi historicae Ecclesiae est dimensio iustitiae, aspectus attingens totum mysterium Ecclesiae, Ita ut non possimus dicere «campo ajurídico» praevium es se dationi legislativae luris humani ecclesiastici, sicut non est in Ecclesia «campo a divino» praevium neque eius realitates historicae eculiaresque apparent orbae omni norma omnique exigentia iustitiae. tDeinde poste a agitur de deformatione qua m verbum -pastoralis. passum est in conatu intelligendi et resolvendi omnes species mysterii Ecclesiae unice sub hoc prospectu; hic .pastoralismus» ducit ad inumbrandas et frangendas formalitates proprias aliarum scientiarum, et specialiter luris Canonici ratione significata. Describuntur postea tactus proprii praesentis «pastoralismi»: substituit orthodoxiam pro orthopraxl, amittitclarltatem distinctionis essentialis sacerdotii communis et ministerialis, historicismi et sociologismi in aestimatione efficacitatis salvificae Ecclesiae in Historia. Denique
ex analysi relationum Pastoralis etluris auctor infert insequentes conclusiones: 1) Actlo pastoralis ut sit vere actio aedificans Eccleslae, prlus debet esse actio iusta. 2) lus Canonicum, quod est tutela identitatis, unitatis ordinisque social¡s Eccleslae, est suppositum et basis necessaria activitatis pastora lis

Autores

Pedro Juan Viladrich e-mail (Inicie sesión)

Métricas





Search GoogleScholar

















Licencia de Creative Commons
Ius Canonicum se publica bajo una licencia Creative Commons Reconocimiento-NoComercial-SinObraDerivada 4.0.