DOI: https://doi.org/-DOI_NO_DISPONIBLE_-_DOI_NOT_AVAILABLE-

Las verdades católicas en las colecciones canónicas anteriores a Graciano. Estudio del Decreto de Buchardo de Worms (s. XI)

 -José Morales


Texto completo:     PDF (0)   
         Ver en DADUN


Resumen

 19
Theologicae atque canonicae fontes Eccleslae et examini ac definitioni Subiectorum Traditlonls, etiam «Veritates catholicae» dictorum vel «loci theologici». (Sacra Scriptura, Concilia, Sedes Romana, Patres Ecclesise, Theologia, Sensus fidelium, etc.) operam saepe dant, et eorum hierarchiae et mutuis connexionibus. Res agitur gravis vel fideli communltatl veritates definitas profitenti quas illam oportet scire ubl invenlri possent; vel magisteriali quoque auctoritatl testimoniorum interpreti quibus revelationis deposltum asservatur; vel etiam theologicae methodo quae his locis enutritur eosque simul illustrat et ordinat. Hac in re Decretum Burchardl Wormsiensis, canonica collectio saeculo XI, testis est magnl commodi quia videre permittit, plus quam alia documenta, locorum Traditionis historiam doctrinalem in discrimine. Loei cum sint quoque res ecclesiologicae, praesens studium primo prorrigit (II) ecclesiologiam In Decreto implicitam. Burchardo Wormslensi, atque theologicis adiunctis in quibus versatur et cogitat, Ecclesia visibilis compagem accipit circum sul Ipsius elementa fundamentalia (Summum Pontificatum, Episcopos, etc.) atque ordinum communionem constituit. Nec rigidum aedificium hierarchicum quo Summus Pontifex sihi contrahit totam rem ecclesialem vel ecclesiasticam ea concipitur, sed potius charismatum sidus et ordinum vel graduum, qUibus peculiare pondus unusquisque confert
vocemque atque praesentiam actuosam in aedificationem corporis Christi. l'raebet Igltur Decretum notas quibus ampla explanatione opus est, praesertim quod attinet actionem centmlizatlonis Primatus in Ecclesia; theo!ogiam vero continet etiam Episcopatus quae in posterum servabitur. Burchardi Decretum duplicem prospectum concedit veritatibus catholicis studendis. Et concedlt et exigit. Primum quidem (III) testis est sllens sed eloquens doctrinalis incrementi quod loei experti sunt decem saeculis suae collectioni praecurrentibus. Stratorum instar impositorum materiis, quas tempora slgnarunt et theologiae dlversae, composita collectio nobls Ipsa loquitur historiam utilitate confertam. Hoc demum sensu habet vitam propriam, libera a consilio eorum auctorum. 'Disputatur delnde (IV) methodologia conceptlonesque peculiares Burchardi, et cum eo laborantlum, pro Conciliis, Ecclesiae Patrlbus, Documentis. Pontlflciis et theologorum doctrina. Hoc studium ostendlt quomodo Burchardo Concilia sint auctoritas fundamentalis, alveus scilicet praestantlssimus qui nobis tradidit S. Scripturae sensum. Possunt dici Concilia medium 10- cum obtinere inter S. Scripturam et ceteros locos theologicos. Ecclesiae Patres Collectioni suppeditant textus judiciorum moralium, sententias indoles sapientiaBs, in rectas mores adhortationes, praecepta definida ac praesertim textus doctrinales, libro XX (De contemplatione) collectos. Patres sunt iam non tantum Episcopi in Concilio congregati quantum auctores christiani magnam doctrlnae opinlonem habentes, qui saltem implicitam Eccleslae probationem acceperunt. Hls ergo utitur magls doctrinaliter quam iurldlce. Deoretalia et documenta pontificia In Collectione munere funguntur declarativo et completivo. Sedes Romana iudicium vldetur cul maxime competlt ordinare ae Interpretari ius et traditiona antiquas. Burchardi denique Deeretum timide nuntlat configurationem In Ecclesia novi doctorum hominum ordlnis, qul cito dlgredletut a Patrlbus ut mlnorem constituta locum sed magnl ponderls doctrinalis.

Autores

José Morales e-mail (Inicie sesión)

Métricas





Search GoogleScholar

















Licencia de Creative Commons
Ius Canonicum se publica bajo una licencia Creative Commons Reconocimiento-NoComercial-SinObraDerivada 4.0.